- BLANCIACUM seu BLANZIACUM
- BLANCIACUM seu BLANZIACUMvicus erat pagi Tarvennensis, vulgo Blangi en Tornois: ubi Berta Rigoberti Comitis Palatini filia, cum amisso illustri viro suo Sigifrido, capiti sacrumvelamen imposuisset, Ecclesiam ac blonasterium aedificavit, regnante Theodoricô Chlodovei iunioris filiô, circa A. C. 680 Quidam Blanziacum; alii Blangiacum vocant, z in g transeunte, ut Bruzztas et Brugias, Verziacum et Vergiacum (Vergy) promiscue dixerunt, Virzeium et Virgeium. Ceterium verisimiliter existimari potest, cum s inter duas vocales, aut sequenti vocali Nostri leniore sonô mutarent in z atque etiamnum mutent, inde factum esse, ut nomina quemadmodum efferebantur, scripta legerentur, et litera z in locum s ubique a criptoribus librorum apud nos substitueretur: Blanziacum itaque scriptum esse pro Blansiacum; Verziacum aut Virzeium pro Versiacum aut Virsepum, Bruzzias pro Brussias; Lavarcinum pro Lavarsinum; Liziniacum aut Lizineium pro Lisiniacum et Lisineium. Certe Z cum Graeca sit litera, tantummodo poni in Graecis dictionibus debet, ut Priscianus m l. 1. c. ultimô tradit, qui et adicit Z pro ssconiunctis accipi. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.